- PANIS Fiscalis
- PANIS Fiscalisqui Populo dividebatur gratis, alias Civilis quoque et Gradilis dictus. Hic a prima institutione purus ac mundus fuit. Aurelianum enim instituti huius auctorem siligineos dedisse, diximus. Postea vero non mundos panes e Fisco percipiebat Populus, sed sordidos, l. 5. Cod Theodos. de pane Gradili. Unde veter. Glossae ad Persium, Sat. 3. v. 112.——— Populi cribrô decussa farina:Farinam, inquiunt, panem non delitiosius cribrô discussum, sed plebeium de Populi annona, id est, Fiscalem, dicit. Donec id mutavit Valentinianus vel potius in antiquum statum redegit, ut Populo distribuerentur mundipanes; quos ante eum sordidos, nec gratuitos, sed pretiô comparabat, e fisco, ut vina etiam Fiscalia emebat, tempore Vopisci. De Pane Fiscali seu Ostiensi, vide paulo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.